Hľadaný výraz: joz 10,12-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: “ Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon ”. 13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei. 14 Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel.

1

mail   print   facebook   twitter